65
46
THADD. HAGECII
lupuli, vt supra meminimus, eadem vbique ra¬
rio seruatur; neque idem cocturae modus. Vnde
fit, vt Ceruisiae, quae plus malti, minus lupuli ad¬
miserunt, dulciores fiant aliis: quib. autem plus
lupuli adiicitur, amariores fiant, caputque magis
tentent. Ex tritico passim omnes in vniuersum
dulcescunt, & albescunt: ex hordeo amarescunt,
crassioresque fiunt. Postremò hinc etiam li¬
quet, Ceruisiam nostram eiusmodi esse tempe¬
ramenti, quale iam diximus: quoniam bibita
nec refrigerat, nec sitim sedat, ac foris admota
mirificè dolores lenit, inflammationes mitigat,
& ad lassitudines etiam mirè conducit, si ea cali¬
da foueantur partes. Constat autem ea omnia,
quę hisce facultatibus praedita sunt, [GR] ἀνώδυνα, παρ¬
ηγορικα, & λυσίπονα [/GR] vocari; esseque primo vel se¬
cundo ordine calida, tenuisque substantiae, denique
ita temperata, vt familiaritate elementorum cor¬
pori nostro consentiant. Nam quia dolorem se¬
dant, causam illius aequabilem reddunt; temperiem
demulcent, corporis substantiam fouent: ea omnia
moderato calore suo vt praestent, necesse est: qua¬
lia sunt Malua, Althea, Chamomilla, Mellilotus,
semen Lini, &c: quibus iure nostra Ceruisia alba
adnumerari potest. Earum, quae meraciores sunt,
calidiores censentur, sanguinem viscidiorem, lenti¬
orem, pinguioremque gignunt; sunt boni succi, &
multum nutriunt: praesertim quando ex optimis
frugib. parantur beneque decoquuntur. Illa ve¬
facultas nutriendi è solo tritico proficiscitur.
Ac quod nutriant, huius euidens signum apparet
in vtri