65
DE CERVISIA OPVSC.
45
tinosioremque Ceruisiam gignit. Illud in con¬
fesso est, & ab omnibus comprobatum, aquae
simplicis naturam esse frigidam & humidam: hîc
tamen propter decoctionem attenuata magis,
leuiorque fit, adeoque minus frigida; vt quae
gneam quandam in se vim conceperit; imò ne¬
que pristinam suauitatem retinet, & ignis vi im¬
mutata à sua natura degenerauit. Polenta seu
maltum triticeum etiam calefacit amplius supra
naturalem temperiem tritici ob tostionem; &
resiccabit moderatè. Sed hordeaceum maltum
triticeo minus calidum est; cum alioqui ipsum
hordeum sit frigidum & siccum, ac ob tostionem
paululum quiddam caloris seu empyreumatis
acquirat: ac siccitas in ipso auctior erit; & ideò
etiam maiori detersoria vi praeditum. Lupuli
flores sunt calidi & sicci in secundo ordine, &
vim habent aperiendi, detergendi, vrinas mo¬
uendi; etiam caput tentant. Hae sunt quali¬
tates & naturae trium substantiarum, quibus Cer¬
uisia pro varia illarum permistione, & parandi
ratione imbuitur. Addo etiam permistionem
faecum; quarum naturam aëream supra esse di¬
ximus. Quare hinc iam facilè elucescit, omnes
Ceruisias in genere esse calidas, & humidas. Sed
si ad inuicem comparentur, pleraeque ab hoc gra¬
du vel deficere, vel eundem superare possunt: ac
in passiuis qualitatibus etiam magis siccare quàm
humectare; quemadmodum etiam de natura
vinorum iudicare solemus. Nam in earundem
praeparatione, neque malti ad aquam, itemque