115
102
THOMAE MVFETTI
pendra putredinem inducit: sic etiam
sal hydropicus, menstrualis, pleuriticus,
phagedaenicus, mercurialis, antrhaci¬
nus, furuncularius, narcoticus, pestilen¬
tialis, herpeticus, gangraenatus, eadem fa¬
bit symptomata, vbicumque in nobis cen¬
trum hospitiumue sibi post factam sepa¬
rationem comparauit. Nam quandiu
mercurialibus liquoribus hîc illîc in ve¬
nis vasisque latioribus continuò remean¬
tibus immergitur, tandiu tum propter
motus assiduitatem centrique incertitu¬
dinem, tum etiam liquoris sibi contra¬
rij miscellam exulcerare corpus non po¬
test. Id nobis ostendit vinum: quod re¬
cens mulsum suauitate dulcedineque sua
eximia Nectar refert diuinum, & mirum
in modum linguae palatoque ebriosorum
lenocinatur; facta tamen partium spiri¬
tuumque separatione tartarum salsissimum
atque acerrimum, nec non acetum acidis¬
simum & plane corrosiuum eijcit. Cum
igitur liquorum in corpore fluentium nu¬
merus infinitus sit, haud mirum si tam di¬
uersae salium quoque facies, atque operatio¬
nes appareant, varias vlcerum species,
for¬