115
EPISTOLAE CHYM.
103
formas, figuras, varia quoque symptoma¬
ta parientes. Atque ita lumen naturae nihil
esse, quàm magni illiùs mundi cum cor¬
pore microcosmico analogiam, lucu¬
lenter vides. vides etiam artem naturae,
naturam arti consentire, eandemque esse
vtriusque operatricem, quamuis Galeni¬
co ingenio (aliter enim sensit Hippocra¬
tes) res multum non solùm dispares, sed
etiam oppositae videntur. Bene vale: meque
vt soles dilige, animo meo charissime
Philalethes. Datae Londino. 15. kal.
Quintilis, 1583.
ENDYMIONI LVDDIPO¬
lensi Chymista S.
Peregrinationem medico in tua pa¬
tria futuro haud esse necessariam,
multis probare niteris, Endymion: nec
tamen interim attendis, quantam tuo
quem semper praedicas Galeno, & quàm
grauem inflixisti securim. Nam licet cum
ipso tu natam medicinam existimas &
perfectam esse, tamen varia in Aegyptum,
Alexandriam, Palęstinam, Cyprum, Le-
mnon, Romamque itinera suscepit; nunc,
vt conferret cum medicis, nunc vt op¬
G iiij
Vide. auth
vitae Gale¬
nicae &
psum Gal.
9. Lib de
simpl. fac.