65
48
THADD. HAGECII
ferè hordeaceis Ceruisiis, vt quae multò citius
inebrient triticeis. Verùm desinet, existimo, mi¬
rari, si ad vtriusque Ceruisiae praeparationis ra¬
tionem oculos & mentem conuerterit, consi¬
deraueritque, etiam in hordeo esse aliquem suc¬
cum alimentarium; qui partium solidarum sub¬
stantiam implere, alere & augere possit. Quod
verò idipsum minus sentiatur in triticea Cerui¬
sia, ideò accidit, quod nimis diluta conficiatur: si
meracior fieret, recteque excoqueretur, nullum
esset dubium, quin abundantius nutriret: quem¬
admodum idipsum luculenter videre licet in Re¬
ginohradecensi Ceruisia, & quae huic persimi¬
les sunt. Sunt etiam hordeaceae dulces Ceruisiae;
quales in vrbe Praga fiunt; hae ob nimiam, & fa¬
tuam quandam dulcedinem, eamque crassam
& viscidam, non possunt in eo bonitatis gradu
cum aliis iam memoratis consistere. Nam quan¬
uis illae quoque nutriant; tamen crassum succum
gignunt, obstructiones viscerum pariunt, gra¬
ues sunt ventriculo, pectori; sunt suffocatiuae,
calculorum generatiuae, & admodum corpori¬
bus infestae, non secus ac crudae Ceruisiae, hoc est,
non benè percoctae, aut quae aliquod in praepa¬
ratione vitium acceperunt; vt quae obstructio¬
nes pariunt, flatus generant in ventre & praecor¬
diis, ibique haerent, & aegrè transeunt, non ape¬
riunt, non abstergunt, neque vllam euacuatio¬
nem promouent: sed neque sitim sedant: vn¬
de Colicae, Calculi & arenulae pullulant. Eadem
incommoda & vitia concitat etiam recens Cer¬
uisia,