115
Et. lib. de
comp.
med. sec.
gen.
Plin. lib.
29. cap. 1.
104
THOMAE MVFETTI
pobalsamum, terram lemniam, aliaque do¬
mi non nascentia medicamenta ad gen¬
tiles suos deferret. Hippocrates quoque
ille Cous paulò ante Peloponnesiacum bel¬
lum, cùm Medicinam pręceptis indige¬
re intelligeret, variè peregrinatus est, &
non solùm ex Aesculapij fano, sed etiam
ab omnibus philosophorum medico¬
rumque vocibus, historias curationesque
morborum exscripsit, atque ita ex multi¬
plici experientia obseruationeque diligen-
ti Medicinam primus progenuit. Pere¬
grinationis suę testes locupletissimi sunt
Epidemicae illae vel potiùs Apodemicae
obseruationes, quibus ita profecit, vt
nullus adhuc Galenista inuentus sit, qui
Hippocratis peritiam attingere, nedum
superare potuerit. Arabas verò varias
inuisisse regiones atque insulas traiecisse
cognitionis [GR] ἔργῳ [/GR], solus ignorat ipse, qui
in ipsorum vitis scriptisque peregrinus
est. Immo vt videas te planè nihil scri¬
psisse; nullum esse medicum pronuncio
siue hîc siue aliâs laude vera iuxta atque
eruditione florentem, quin idem quoque
patria aliquandiu relicta ab alijs nationi¬
bus