65
DE CERVISIA OPVSC.
51 [sic]
Brudus eodem loco alterius Ceruisiae, qua mol¬
liores Anglorum vti consueuerunt: allam vocari
dicit vulgari sermone. Mihi relatum est, hanc pla¬
carere lupulo: quare etiam minus laudata esse
potest. Ac ille idem Brudus dicit, eam esse vltra
modum inflatiuam; nullam ex ea febricitantes vti¬
litatem capere: neque enim refrigerare, neque
aperire, neque vllam promouere euacuationem,
neque sitim sedare posse. Corruptioni praeterea
aptissimum esse potum, ac vicinos ad similem
affectum disponere chymos. Eius insuper sub¬
stantiam nimis promptam esse, vt in flatuosos sol¬
uatur halitus. Qua de causa capiti & neruis in¬
commodum esse. Materiam insuper obstructio¬
num esse: vnde iecinori & lieni inimicum esse.
In summa nemini amicam illam Ceruisiam esse,
nisi Veneri. Ab his tamen, qui eo potu vsi sunt in
bona valetudine, dimittendum per aegritudinem
non esse, suadet idem Brudus. Porrò omnes
Ceruisiae largius potatae caput crassis halitibus
replent: sed non omnibus aequali, vt ita dicam,
lance. Nam hic etiam, vt aliâs semper, aetatis, na¬
turae, temporis, loci seu regionis, & vitae rationis
consuetudinisque habenda est ratio: atque hic
quoque ad praesentem speculationem summè
videtur necessarium hominum & poculentorum
temperamenta considerare. Nam vt paucula so¬
lùm commemorem, ipsa etiam experientia do¬
ctrice. Qui imbecillo sunt ventriculo, his bibi¬
tio Ceruisiae plus nocet aliis. Nam illum aggra¬
uat, phlegmata & salicismum concitat, flatibus
D 2