65
52 [sic]
THADD. HAGECII
distendit; & si venter deiectioni non est accom¬
modus, haeret in praecordiis, nec ad expulsionem
quicquam confert: rursus quibus venter est fa¬
cilis, & ventriculus validus, hi nihil eorum in¬
commodorum persentiscunt. Ac, vt summatim
dicam, naturis validis & robustis (quales sunt in¬
colae ferè à parallelo XVII vsque ad ipsum septen¬
trionem) commodior, vtilior, & salubrior est,
quàm mollibus illis & nimium delicatis, qui et¬
iam ad leuem aurae afflatum subito immutan¬
tur. Ritè itaque paratus hic potus est saluber¬
rimus, optimique alimenti; spiritum nostrum
roborat & excitat, animumque exhilarat & com¬
firmat, non incommodat neruis, non apople¬
xiam, non paraplexiam, & quae Graecè [GR] κάρους &
κώματα [/GR] vocamus; non neruorum resolutiones,
non comitiales, & conuulsiones ac tetanos, non
arthritim, quae omnia potum vini comitantur,
concitat. Hinc fit, vt paucos admodum, quibus
hic potus est familiaris, his morbis obnoxios es¬
se videas. Videmus omnes eas nationes, quae
hoc potu vtuntur, vt sunt Angli, Sueci, Dani, Sa¬
xones, Germaniae multo maxima pars, Bohe¬
mia, Silesia, Polonia, totaque Sarmatia, non mi¬
nus esse vitales & animosos, quàm alios, qui vi¬
no & melle vtuntur. Sunt etiam pulcherrimi,
saluberrimi, robustissimique: &, vt summatim
dicam, omnibus aetatibus & sexui potus est vti¬
lissimus; quod vino minimè conuenit. Quid
nim Plato 2 de legibus & Galenus lib. 1 de tuen¬
da valetudine de vini vsu & natura scripserint,
notis¬