54
[sic]
THADD.
HAGECII
Sed
haec
ad
cuiusque
palatum
facile
accommo¬
dari
possunt.
De
iis
quae
ex
Ceruisia
parantur.
CAP.
XIIII.
PARANTVR
primò
varia
eduliorum
gene¬
ra:
inprimis
verò
vsitatissimus
est
nobis
Bo¬
hemis,
familiareque
ientaculum
tam
pue¬
rorum
quàm
adultorum,
cibus
ex
Ceruisia,
iuscu¬
lum
cum
vitello
oui
&
pauco
butyro:
ad
quam
rem
triticea
accommodatior
est,
quàm
hordeacea.
Conficitur
etiam
puls
ex
Ceruisia,
addito
pane
in
crassiorem
farinam
redacto
cum
pauculo
bu¬
tyro.
Sunt
qui
Ceruisiam
calefactam
Zingibere
aut
pipere
conditam
mane
bibunt;
praesertim
egres¬
suri
domo
aut
iter
ingressuri;
ventriculum
enim
mirificè
corroborant.
Defessis
ex
itinere
calida
Ceruisia
cum
buty¬
ro
pedes
ablui
iubent:
ac
id
etiam
equis
adhi¬
bent
vesperi,
vbi
in
diuersorium
venerint,
&
dic-
crastino
sentiunt
agiliores
&
expeditiores
fieri.
Fit
etiam
acetum
ex
Ceruisia,
sed
non
ita
a¬
cre
&
gratum,
vt
vini
acetum,
nec
ita
potens,
nec
adeo
tenuium
partium.
Postremò
omnium
ex
faecibus
seu
crassamen¬
tis,
in
fundo
vasis
relictis
vinum
ardens
confici¬
tur
à
certis
hominibus,
qui
solo
eo
artificio
vi¬
ctum
quaerunt,
&
rem
non
contemnendam
fa¬
ciunt.
Nam
plaustris
in
Saxoniam
vsque
deue¬
hitur.