485
METALLORVM. 83
rum, ut tota alchimia clamat, nam cum forma omnium indi¬
uiduorum eiusdem speciei sit tantum unica in specie, ita
portet quòd forma omnis auri sit tantum unica, quia igi¬
tur omnia imperfecta metalla debent fieri aurum per alchimiam.
ergo per unam formam solam, ergo per unum lapidem so¬
lum, omnis igitur alia forma est inutilis & sophistica.
Amplius notandum quòd in mineris argenti uiui, nunquam
reperitur sulphur nec econuerso: propter quod natura nun¬
quam in aliquod aliud transmutat eum quoniam separatio
agentis & patientis facit necessario, ut non fiat actio &
passio, ergo nec generatio. Ars autem ipsa coniungens gene¬
rat usifur, aut aliud, in mineris etiam metallorum non re¬
peritur argentum uiuum, nec sulphur in sua natura. Sed
quoddam tertium ex ijs ambobus commixtum & digestum,
obtinens naturas uirtutes & proprietates ipsorum, ut ex eo
possit generari unumquodque metallorum secundum ipsius com¬
positionis diuersitatem & digestionis & loci Quicunque
ergo ignorat radices minerarum, & simplices & compositas,
ignorat radices & principia naturae, ergo & artis, non igi¬
tur adhaereat huic arti, nisi eam primitus inuestiget. Et hoc
nouit Auicenna in sua epistola capitulo de medicina sumpta
ex animalibus, comparans operationem artis figuratiuae ad
operationem naturae dicens. Et inuenimus aquam animalium,
hoc est, sicut argentum uiuum, quod est in mineralibus, &
olim ipsius, hoc fie sulphur & arsenicum, quod est in mi¬
neralibus: & calcem eius, haec sicut calx quae est in minerali¬
bus, & elixir aggregatum ex eis, quod est sicut elixir, quod
est ex mineralibus, tamen hoc est largius & melius & abun¬
dantius operis & sublimius &c.
L iij