485
DE GENERATIONE
Epilogat & concludit, quae dixit & quare philosophus
negauerit hanc artem, & quando postmodum
confessus est eam.
RATIONEM autem nunc assignare uolentes
cur ipsam alchimiam prius negauerit, ut mul¬
tis uisum est, ipsum sic dixisse in fine quarti me¬
teororum dicamus primo, enucleando illam literam, uideli¬
cet: Et haec forma fuit illa quae induxit philosophos anti¬
quos ponere formas à materijs separatas.
VBI nota quòd accusantur hic Platonici & Pythagorici
& eorum sequaces per aliquos modernos, quòd ipsi posuerunt
ideas, id est, formas separatas a materijs uelut si in aere per¬
manerent & dari ab extrinseco & secundum meritum di¬
spositionis materiae, ideae illae infundunt formas, ideo diuer¬
sitas dispositionis materiae exigit diuersitatem formae. infor¬
mantur: ergo materiae & perficiuntur secundum suae dispo¬
sitionis diuersitatem hanc autem opinionem improbare niti¬
tur philosophus octauo metaphysicae. Sed sciendum quòd Pla¬
to in suis dictis quasi semper fuit mysticus & figuratiuus, ita
quòd sensus uerborum est alius à figura & significatione &
sic etiam fuerunt alij philosophi huius artis, in istius enim ope¬
ris fine inuenitur aliquid quòd est sicut forma per se, ut hic
dicitur & cum coniungitur fit compositum etc. quod quidem
est forma auri uerax, licet talis forma sic fundata in mate¬
teria cum ipsa sit corpulenta. ad aliud ergo refertur inten¬
tio Aristotelis & ad aliud intentio Platonis & aliorum. Et
ideo Aristoteles praecauens sibi de reprehensionibus, quas fecit
contra Platonem & alios antiquos, dixit tertio metaphysicae,