115
110
THOMAE MVFETTI
tem te Hippocratis, Galeni, Auicennae
quoque moueat authoritas, qui totius
Medicinae principes cum fuerint, eam
tamen in varijs regionibus & ex peregri¬
nis fontibus hauserunt. Pudebat quippe
ipsos otij esse quàm scientię cupidiores,
& eruditionem non solùm laboribus sed
quoque spiritu mercandam existimabant.
Quare iam nusquam tutus es, Endymion.
A fronte praecipitium, à tergo hostis im¬
minet. si peregrinationem culpes; Gale¬
num damnas, Hippocratem vulneras,
occidis Auicennam. si probes; impro¬
bas ipse te, & in meas denuò partes quas,
temere nimis deseruisti, recurris. Cae¬
terum cum satiùs sit recurrere quàm ma¬
currere; neque vnquam sera nimis est
ad bonos mores via: vel in senectute hac
tua fundos vendito, mare conscendito,
exteros adito, fornaces aedificato, Che¬
miam discito, nouam medicinam haud
opinione fluctuantem, sed sensibus con¬
firmatam colito. Id ni feceris de te tui¬
que similibus rectè dicetur, quod Mar¬
tialis olim in pigros nautas conscripsit.
Cessatis