193
mines (si modo rectè homines nominantur e-
iuscemodi impostores) qui ex rebus vilissimis
concinnatos succos rubros, albos, flauescen¬
tes, oleosos, incredibilem argenti & auri sum¬
mam emunxerunt, dum se coraliorum tinctu¬
ram, Margaritarum succum, aurum poculentum,
aliaue talia exhibuisse aut exhibiiuros men¬
titi fuissent. Plures cum ad curationem certorum
morborum purissimo auro se indigere dixis¬
sent, Vngaricosque vetustiores aureos, Hispa¬
nicos, Anglicos, & c. extorsissent, pro ijs anti¬
monij, & hydrargyri puluerem reddiderunt:
auroque accepio mortem aegris procurauerunt.
Credo similes imposturas apud veteres quo
que obseruatas (quod antiquiores nonnulli
Chemicorum libri significare videntur) quae
magistratus de remedio cogitare coegerint.
Hinc certè natum videtur, quod magno et pru-
dentissimo consilio pharmacopolia publica in¬
stituerunt, & ne ulli Medici domi suae compo¬
sita pharmaca aegris offerrent, prohibuerunt,
sed ut pharmacopoeo Reip. iurato scripta ex¬
hiberent praeceperunt, quo liqueret bonis an
malis pharmacis in curando usi fuissent. In¬
credibile est, quantum hoc institutum mortalibus
commodarit: nec saluti publicae rectè unquam
):(/S] 3