193
consuletur, nisi hoc ipsum revocetur. Quod
dico, ipsa re et facto quorundam edoctus dico.
Vidi enim non unum tantum sceleratè pharma¬
cis per imprudentiam et ignorantiam. (nolo cre¬
dere consilio factum) necatum, quorum effectus
etsi oculis pateret, contra negantes tamen, quia
domi parauerant, nihil demonstrari potuit.
Caeterum quia his malis mederi nostrum non est,
nec aliud possumus, quam monere, in praesen¬
tia hoc solum ostendere voluimus, pharmaca
ex metallis vi ignium parata (quae Chemici
utilitatis suae causa cum certa hominum perni¬
cie ex fornacibus suis ad Medicorum officinam
transportarunt) deglutiri non debere ab eo,
qui salutis propriae est amans. Quoniam nul¬
lum est hoc pacto praeparatum, quod non plu¬
rimum noceat, aut saltem non sit inutile. Quae
nec iuvant, vel nocent, hoc solo obsunt, quòd
magno frustrà emta sunt. Quae praeterquam
quod nihil commodant, aegris perniciem in super
adferunt, pecunia & vita aegros simul spo¬
liant. Sunt. n.omnia. non re sed aestimatione
& mendacijs artificum preciosa. Pauca certè
sunt, quae utilitatem in praesens attulisse vi¬
deantur: quae tamen omnia qualitatem morti¬
feram visceribus imprimunt latentem, nullis,
postquam