485
METALLORVM. 84
quod reprehendit eos secundum literam et sonum literae: nun¬
quam autem uoluit eos reprehendere secundum sensum misti¬
cum & occultum & analogum, neque potuit. Sed quia in
senectute hoc archanum ei innotuit, eorum intentiones tunc
laudauit, & eorum dicta approbauit. Qui autem quaerit
scire ueritatem alicuius rei particularis, non ponat eam uni¬
uersalem, ne defraudetur & sit proteruus et scipsum decipiat:
sed conformet mentem suam illi rei, eo modo quo se habet
res illa: sic enim fiet inquisitio ueritatis. Vnde Aristoteles cum
iuuenis & sicut uniuersalis esset & nondum espertus, sed so¬
la ratione motus probauit hanc artem non esse ueram, quam
tamen postea approbauit sicut antiqui philosophi & experti,
scientes hoc tam ratione diuina, quàm experientia humana
certa &c. In speculatiuis enim solis magis discernimus ueri¬
tatem in uniuersalibus quàm in singularibus, ut est ex pri¬
mo posteriorum. In operabilibus autem econuerso. unde dici¬
tur primo Politicorum: Considerantes particulariter, magis
ueritatem discernunt: uniuersaliter enim dicentes solum, se
ipsos decipiunt. Cum igitur haec scientia sit operatiua &
singularis habita cognitione uniuersalium suorum, oportet de
uenire ad singularia in operatione, & tunc discernere ueri¬
tatem & iudicare, & non prius. iudicare enim in operabili¬
bus secundum uniuersalia & errare contingit. secundum par¬
ticularia autem non. unde dicitur sexto ethicorum. singula¬
rium est prudentia quae fiunt cognita experientia. Et quia
prudentia non est in iuuentute, ut dicitur sexto ethicorum,
sed in senectute, cum ipsa in longa experientia uersetur tem¬
poris, ideo etiam philosophus cum iuuenis & sicut uniuersa¬
lis esset intentus in inquisitione philosophiae & cognitione ex¬
perientiae carens huius artis, sola ratione motus hanc artem
L iiij