193
1
FVRNIVS, ET ERA¬
STVS INTERLO¬
cutores.
FVR. Memini te, in po¬
strema collationis no¬
strae parte de Paracelsi
Medicina, asseverare,
metalla omnia venena
ti naturaeque nostrae ad¬
versi quippiam in se habere, nec tutò sa¬
tis intra corpus sumi. Legi interim & au¬
divi, Paracelsum eiusque discipulos mi¬
raculosas curationes suas opera oleorum,
quintarum essentiarum, aquarum, arca¬
norum, &c. ex Metallis arte Chemica, si-
ve, ut ipsi vocant, spagyrica paratorum,
peractas, ad coelum usque laudibus tol-
lere. Nec id me tantopere movit, (scio
enim quam sint ex eis plurimi audaces
& impudentes) quam illud perculit, quòd
etiam doctos aliquos animadverti ca¬
stris Gale. desertis, ad Paracelsicos trans¬
fugisse. ER. Ne te istud moveat. Nihil
enim in mundo fuit unquam ita absur¬
cogitatum, quod non invenisset suos
a
Paracelsici
artem Che¬
miae vocant
spagyricam
Etiam ab¬
surdiss. suos
habent lau-
datores.