193
Paracelsici
in omnes ar¬
tes sunt in¬
iurij.
Physicae
gnarus est
prorsus, qui
Paracelsum
probat.
2
THOM. ERASTVS
approbatores. FVR. Qui primi mor¬
tuum revocare Paracelsum conati sunt,
illiusmodi sunt, quos nemo non putet,
ridendos. At qui nunc admovent ma¬
nus, non videntur omnes contemnen¬
di. Quamobrem ad te redeo, teque oro, ut
hac etiam in re me iuves: &, quid de ho¬
rum pharmacorum usu iudices, plenius ex¬
ponas. Falsis & plus quàm absurdis niti
principijs Paracelsicos certissimè co¬
gnovi: In artem Medicam iniurios, in Phy¬
siologiam artesque bonas omnes iniu¬
stos, in omnium seculorum eruditos
niquos, in ipsam naturam, imò in autho¬
rem eius Deum impios esse, itidem perspe¬
xi. At nondum consequi video, remedia
ex metallis arte Chemica concinnata
inutilia ac noxia censeri debere, quia,
qui ca usurpant, magna ex parte indo¬
cti, rudes, & temerarij, crudique homi¬
nes exsistunt. ER. Ego verò nullo pa¬
cto fieri posse aio, ut naturae peritus sit,
quisquis deliramenta Paracelsi probat:
tametsi eorum aliqui linguarum cogni¬
tionem contra magistri placitum, hoc stu¬
dium veluti inutile reprehendentis,
depti