193
DE AVRO POCVLEN.
5
pia labefacere conabitur. Nam sive ra¬
tionem sequamur, sive sensus consula¬
mus, irritus fuit, est, erit, omnis conatus.
Quis igitur dubitet, Paracelsum novo
& inaudito exemplo convellere ea stu¬
duisse? aut quis neget monstri huius as¬
seclas naturę actionum & motuum vel
imperisissimos esse, vel temeraria seu ar¬
rogantia, seu audacia, seu improbitate
motos, vel detestabili avaritia inductos,
certa cum pernitie mortalium insani
hominis insana deliria tueri audere?
FVR. Libenter tibi dabo artis Medicę
principia mentis humanae potentijs ac
viribus in creatione acceptis & inveni¬
ri potuisse, et inventa esse: adeoque ex¬
eis reliqua aptè deducta: totam denique
artem rectè constitutam fuisse: At illud
non aequè dedero, Paracelsum primum
Medicinae oppugnatorem exstitisse. Ete¬
nim multis retro seculis, tum Empirici,
tum est neutros dementię venisse, ut
principia artis propria abiecerint, aut
falsa esse contederint. Nam & contraria
contrarijs curari omnes concesserunt,
a 5
Medicina
suos semper
habuit ho¬
stes.