137
31
DE CHEMIA.
Secundo quando reducitur ad id cir¬
ca finem operis. Et scito quod aër exi¬
stens inter coelum & terram, per quem
existit uita uniuscuiusque rei, & currit
super omnes quatuor naturas in occul-
to, quae sunt terra, aqua, ignis, aër, & cur-
rit super illas in statu rectitudinis, et me-
liorationis, & est calidus et humidus.
Similiter est anima extracta ex lapi¬
de eorum, quando existit uita eius, post
mortem eius. Et sicut aër est uita unius¬
cuiusque rei, similiter aqua eorum est ca¬
put operis eorum, et clauis, et uita cor¬
poris defuncti eorum, quae est terra eo¬
rum benedicta, sitiens. Et sicut aër est
calidus et humidus, similiter aqua eo¬
rum est calida et humida, et est ignis la¬
pidis, et est ignis circumdans, et humi¬
ditas aquae eorum est aqua, Et cum aër
diutius coqueretur, factus est ignis, in
forma aëris habens actionem ignis.
Nam postquam labor iste super aërem rei¬
teratus est, & iteratus est calor super
psum, factus est fortioris caloris, quo
comburunt res suas, et denigrant, et deal¬
bant, quia factus est operans operationes
ignis