137
32
DE CHEMIA.
ignis, non in ueritate, sed secundum si¬
militudinem uocabuli operationis ignis.
Dixit Hermes rex Graecorum. In il¬
lo aëre est aër, et non aër. Item dixit. Ignis
eorum quem tibi monstrauimus est
qua, et ignis noster est ignis, et non ignis.
Et sicut dixerunt Sapientes. Homines
attrahunt spiritum ex aëre, ex quo nu¬
tu Dei consistit spiritus eorum. Simili¬
ter aes sapientum attrahit spiritus ex hu¬
miditate eorum, et uirtutem acquirit, et
crescit illud aes, et nutritur, sicut cęterae
res augmentum recipientes. Et scito quod
per attractionem aëris uiget spiritus, et
per ipsum est uita eius. Significatur per
hoc anima lapidis, quae facta est tenuis
per extensionem spiritus in fixione. Et
per illud quo induta est, facta est tenuis
et subtilis ad multiplicationem caloris
in fixione ignis, scilicet in uirtute ignis,
et combustione eius. Cum autem acce¬
pit uitam ex aëre, quae est uita uniuscu¬
iusque rei, ex animalibus, et uegetabili¬
bus in quibus est augmentum, fiet aër
et uita illius quod ingreditur et uiuifi¬
cat illud mortuum, post mortem suam,
propter