193
DE AVRO POCVLEN.
13
mo dubitationem exemit, quod eadem
in sanctis scripturis elementa poni de¬
clarasti. Hic etiam dubitare porrò non
unquam potero, quin falsò Paracelsus
& grex eius se verae Medicinae à Deo no¬
bis donatae sectatores & possessores ia¬
ctitent. Velim nihilominus mihi ad id
responderi, quod nonnulli obijciunt, me¬
dicinam multis subinde pharmacis au¬
geri, multa etiam theoremata corrigi;
nec pauca hodie inventa esse veteribus
incognita. Putet enim aliquis fortasse,
artem non fuisse traditam vetustioribus,
quae tot increments locupletior fiat.
ER. Nihil haec probant. Non enim ob
id ars inventa non fuit, quia vel senten¬
tiae aliquae rectius explicantur, vel theo¬
rematis alicuius accessione ditatur, vel
denique remedia multiplicantur. Quae
namque Deus nobis largitur per naturalia
media, non sic nobis infundit perfecta,
ut meliora cultura fieri nequeant. No¬
bis hac de re sermo non est, sed de artis
totius fundamentis & constitutione:
quę talibus incrementis non labefiunt,
sed confirmantur & stabiliuntur. Si Pa¬