137
34
DE CHEMIA.
rens, potens. Quam uocauerunt ignem
operatione sua. Et erant quatuor na-
turae in ea, & ex ea, & per eam genera¬
tae sunt, & conuenerunt repugnantia,
in hoc unico. Propter quod haec Ani¬
ma quae ingreditur, fit uitalis in spiritu,
per attractionem aëris, ex reiteratione
sublimationis eius, id est destillationis
ex qua reiteratione fit ignis, sed fortio¬
ris caloris, & adustionis quàm ignis.
Haec est praeparatio, qua excaecati
sunt homines, & errauerunt errore lon-
go, cum ignorent hunc lapidem hac prae¬
paratione praeparatum. Et peruenit in
hanc aquam praeparatione prima, uir¬
tus superior, & inferior. Sicut dixit sa¬
piens studiosis, qui est mare sapientum,
Hermes. Et facta est dominans superio-
ribus & inferioribus, & faciens mira¬
bilia in re, & eius contraria, quia deni¬
grat, dealbat, & rubificat, indurat mol¬
le, & mollificat durum, & frater eius est
cinis extractus à cinere, cum corde eo¬
rum albo.
Secundo quod uocat terram bene¬
dictam, sitientem, & cinerem qui est fer¬
mentum.