137
35
DE CHEMIA.
mentum. Auri aqua est fermentum, &
corpora sunt terra eorum, & fermentum
huius aquae diuinę, est cinis, qui est fer¬
mentum fermenti. Quod uocauit Ma¬
ria sapiens, in quodam loco librorum
suorum, Coagulum, cum sit coagulans
aquam illorum, in terra eorum, quae est
corpus secundum. Et haec est Corona
uictoriae, & uocauerunt ipsum argen¬
tum, propter intensionem albedinis
psius, & hoc in aqua illorum foliata, si¬
gnificauerunt per dictum suum. Com¬
miscete aurum cum auro, id est, com¬
miscete aquam & cinerem. Et de hoc
cinere, & de hoc corpore eorum secun¬
do dealbato, dixit Hermes filio suo. Se¬
mina aurum, in terra alba foliata. No¬
minauit ergo hic Hermes aquam illo¬
rum albam, aurum, ideo quod Anima
tingens latet in aqua illorum alba, cum
dominetur ei spiritus calore suo & al¬
bedine. Vocauit corpus illorum terram
albam foliatam. Luna plena est aqua
Philosophorum & radix scientiae. Est
enim Luna dominatrix humorum, &
Luna crescens superius, & Luna du¬
plex
C ij