137
38
DE CHEMIA.
hoc principium primi operis est. Pro¬
hibet autem uolantem à uolatu, & ipsum
facit stare secum & colligatę sunt, & re¬
tentae, & incarceratae. Masculus autem
est, qui sine alis existit sub foemina, foe¬
mina uero habet alas. Propterea dixe¬
runt. Proijcite foeminam super mascu¬
lum, & ascendet masculus super foemi¬
nam.
Quando autem ingredi feceris super
eis tria alia, uidelicet Lunam duplicem
& crescentem, fiet totum aliquid, sed non
ingreditur super eos unaquaeque pars
trium, nisi in uase suo, & in ordine suo
ex praeparatione, nec ingrediuntur si¬
militer. Cum uero duę fuerint personę,
& tres fuerint perfectę, coagulabitur to-
tum, & fiet unum. Duo uero prima erant
Abarnahas imperfectum. Sed quan¬
do ingressae sunt tincturae, & pluerunt
pluuiae de coelo, tunc est Abarnahas
perfectum, & hoc est ouum ruffum,
quod habet in se totum, quod eis est ne¬
cessarium, & est mare eorum, & pater
auri, & mater coelorum, & propter hoc
nominauerunt lapidem hunc, post de¬
albatio¬