137
39
DE CHEMIA.
albationem eius secundum aurum. Et dixe¬
runt, aurum nostrum non est aurum uulgi,
& illud significauerunt in dicto suo, an¬
te salsaturam, quae est dealbatio.
Postquam denigrati sunt masculus
& foemina, dealbauerunt aurum. Et haec
ratio habet triplicem intentionem. Pri¬
mo dixerunt dealbata auis, hoc est com-
positum primum, quod est masculus,
& foemina, quia denigratum est, post¬
quam dealbauit id foemina, & uicit co¬
lore suo. Deinde denigrati sunt duo¬
quia ignis denigrauit id, cum prępara¬
tione, et nominauerunt illam denigra¬
tionem, primam coniunctionem, quia
coniunctus masculus est foeminę. Et
est signum perfectae coniunctionis, et
susceptionis unius alterius. Et tunc no¬
minauerunt opus nomine omnis ni¬
gredinis, sicut in denigratione secun¬
da, uidelicet carbonem montis, et picem,
et antimonium, et alkali, et martali, et
alijs nominibus. Et hoc est argentum
uiuum extractum de Cambar, sine ty¬
po et similitudine, et est Animae extra¬
ctio à cinere, et Cinis qui est mundatus,
postea
C iiij