193
DE AVRO POCVLEN.
19
ut inter elementa rerum naturalium com¬
munia, & cuiusque generis propria, non
distinguerent. Equidem Paracelsus lib.
de generat. apertè scribit, Mercurium Tris¬
megistum illum (quo nullus putatur ex¬
tare scriptor antiquior: & quem Chemi¬
ci fabulantur suae insaniae authorem) tria
illa principia fortasse cognovisse, at nul¬
lo in loco tamen eorum meminisse. Ex
quibus manifestè patet, Paracelsum &
fuisse principiorum novorum inventorem:
& pro eo ab omnibus haberi voluisse.
Addi his illud etiam potest, quòd Che¬
mici duo tantum, Paracelsus tria statuit
elementa. EVR. Nihil iam desidero
hac in re amplius: sed clarè video, tantum
habere Paracelsicorum assertionem im¬
pietatis, quantum antehac credere non
potui. Quis enim huic argumento sese
opponat? Deus scientia Medicinae do¬
navit mortales multis ante natum Para¬
celsum seculis: imò ab ipso mox diluvio.
Ergo non est nunc primum nata vera medi¬
cina. Caeterum nullo unquam tempore legimus
Paracelsi principia pro principijs vel rerum
natur. universarum vel corporum nostrorum
b 2
Vera medi¬
cina ex S.
Scriptura
asseritur.