193
20
THOM. ERASTVS
habita: quod ipsemet confitetur, dum pa¬
lam se primum eorum authorem exsti¬
tisse asserit. Quamobrem Medicinae à
Deo olim datae principia non sunt. Quo¬
circa si vera sunt, quę Paracelsus docuit,
falsa ut sint necessum est, quae Deus in¬
stillavit hominum vetustiorum animis:
cum manifestè pugnent. Caeterùm qui
vel cogitare apud se audet, Paracelsum
Deo rectius statuisse, non tantum est im¬
pius, sed capitali supplicio dignus. Valdè
profectò miror, si post admonitionem
pergere velint eius discipuli veritatem
suis mendacijs obruere. Spero illos sal¬
tem, qui se in errorem prolapsos intelli¬
gent, in viam redituros: nisi illud eos im-
pediat, quòd Galenus frequenter secta¬
rijs suae aetatis obstitisse scripsit. ER. Pa¬
racelsum talia ausum fuisse, minimè de¬
bet mirum tibi videri: cum indissimu¬
lanter malus, magus, atheos, porcus fue¬
rit. At nonnullos ex sectatoribus, qui in
numero piorum & Evangelicorum cen¬
seri volunt, meritò demiraberis. Pars
maxima eorum Chemiae adulterinae,
Magiae, aliarumque artium illicitarum
studio