193
DE AVRO POCVLEN.
23
est ordo seu differentia. Nam aliqua ma¬
gis nutriunt: alia è contrà magis alterant:
quaedam inter utraque medium locum
occupant. Alimenta porrò vocant Me¬
dici, quaecunque assumpta (quae admo¬
ventur solum, & in ventriculo & iecino¬
re non permutantur, nutrire nequeunt)
sic à congenito calore vincuntur, ut in
sanguinem conversa in membrorum
deinde substantiam permutari valeant.
Haec autem fierent nunquam, si nulla si¬
militudo substantiarum inter alimen¬
tum & corpus alendum interveniret.
Quî enim aliter ex illo hoc fieret? Ete¬
nim non ex quolibet quodlibet, sed ex
determinato determinatum fieri solum
potest. Quae igitur ab ingenito nobis ca¬
lore superantur quidem, sed hactenus
solummodo vincuntur: ut vel in halitum
versa per cutem vacuentur, vel cum ex¬
crementis alijs per regiones alias expel¬
lantur, vel ratione alia innoxia reddan¬
tur, alimenta nullus nominavit: propter¬
ea quòd natura semper retinere cupit
alimenta, nunquam exturbare studet. Medi¬
camentum contrà nominant, quicquid
b 4
Hypoth. se¬
cunda.
Hypoth. ter-
tia.