193
Hypothesis
quarta.
Alimenta
patiendo
tiam agunt
aliquid.
24
THOM. ERASTVS
proprijs viribus habile est corpus vince¬
re: nec alterari ab insito calore nostro
eo modo potest, quo mutari alimenta
diximus. Media inter haec sunt, quae &
priusquam in succum utilem permutem¬
tur, & postquam permutata fuerint, suis
quibusdam qualitatibus alterare nos
possunt. Galeni testimonia ob id non ci¬
to, quia & tibi sunt nota, & apud adver¬
sarios parùm valent. Aristot. verba ex I.
Probl. 42. duntaxat adscribam: licet de
purgantibus praecipuè ibi agat. [GR] τὶ μεν γὰρ
πεφθὲν ὑπὸ τῆς φύσεως, inquit, τουτο πρός¬
φυεται τῖς σώμασι, καὶ καλεῖται τροφη, τὸ δὲ
μὴ πεφυκὸς κρατεῖσθαι, εἰσιον δὲ εἰς τὰς φλέ¬
βας, καὶ δί ὑπερβόλην τῆς θερμότητος ψυ¬
χρότητος ταράττον, ἄυτη δὴ φαρμάκου φύσις
εστιν. [/GR] FVR. Ergo ne sic arbitraris vel
limenta pati, ut nihil agant? vel ita age¬
re medicamenta, ut nihil à nobis patian¬
tur? ER. Minimè verò, Certum nam¬
que est, calorem nativum pharmaca
tiam atterere, dissolvere, extenuare, mu¬
tare, pellere, summis viribus conari. Plu¬
rima quoque inveniuntur, quę, nisi per¬
pessa prius à nobis fuerint, ne medica¬
menta