457
CVM CORPORE. 327
narchia, sed cohaerens, at pro parte Euae aperta
fuit via qua serpens irrepsit. Sciuit enim per ter¬
narium Adami non patere potuisse aditum,
nario protegente ternarium, binarium igitur
Euae tentauit ingredi, vt per similitudinem nu¬
meri primi multitudinis & confusionis id exe¬
queretur: similia namque similibus attrahun¬
tur faciliùs quàm dissimilibus. Rursus interro¬
gabitur, cùm Eua creata esset perfecta, quinam
seduci potuerit? alienum enim est ab omni per¬
fectione, labi. Respondebimus per aliam inter¬
rogationem à simili, cui quum responsum exactè
fuerit, clariùs quàm nunc, etiam respondebimus.
Qui autem factum est, vt angelus lucis, qui lon¬
perfectior creatus erat, in coelo etiam incor¬
ruptibili, sit lapsus, cùm nullam haberet occasio¬
nem, persuadentemque sibi neminem? Proin¬
de maximè cauendum est nobis, ô fratres, à fal¬
sis imaginationibus, ne persuadeant ea quae
sunt extra veritatis monarchiam. Hac de causa
vobis erant proponenda quaedam exempla scri¬
pturae sacrae, quibus armaremini, & vigilantio¬
res cautioresque fieretis ad propulsandum in¬
sidias diaboli, quas modò meliùs quàm antea
percipitis ab imaginationibus & cogitationi¬
bus vestris, per quas vt fur & latro subintrare¬
nititur in veritatis atque simplicitatis monar¬
chiam vestram, vt eam allectione ad sibi respon¬
dendum, vel tantisper insistendum laceret.
X 5 Quisque