457
328 DVELLVM ANIMI
Quisque nostrum in seipso idipsum experiatur
ad hunc modum: Nemo non ex morsu pomi¬
haereditauit appetentiam scientiae boni & ma¬
li, & per eam cuncta perquirendi maximè an¬
xiam cupiditatem, tam ea quae nostra minimè
intersunt, quàm quae ex re nostra esse videntur:
vnde vel honores, vel opes pollicetur ille qui
pomum hoc comedere suadet indies. Exempli
gratia: Spiritus noster nunquam est otiosus,
imò vel quiescente corpore maximè vigilat,
multas in animocogitationes versat, easque di¬
uersas in diuersis, & in quouis, iuxta naturalem
inclinationem, vti superius audiuimus. Adest
mox serpens, qui suas ingerit phantasias, quas
nisi contingat agnoscere, periculum instat ne
in suas casses intricemur. Quid faciendum? Ad
lydium lapidem, qui Christus est, affricandae
sunt, & ex eius verbo examinandę per eiusdem
animi nostri cogitationes. Vbi perceperimus
eiusmodi imaginationes commune quid habe¬
re cum captiosis illis primis sophismatibus bi¬
narij serpentis, vt sunt: Quare de omni ligno prohi¬
buit? nequaquam moriemini: aperientur oculi vestri:
ritis sicut Dij: mox ad anchoram illam tutissimam
confugiamus, Christi verbum, videlicet, Abi hinc
à me procul Satana, nihil mihi commune tecum
est, ideò tecum in colloquium non intro, le¬
sus Christus est meus praeceptor, eius ego sum
discipulus, in eius album dedi meum nomen,
à tua