193
Tota sub¬
stantia quid.
Mistio du¬
plex.
30
THOM. ERASTVS.
ferunt, tantum distare necessum est pro¬
prias in earum materias cum suis quali¬
tatibus. Et de formarum quidem poté¬
statibus disceptatio nulla est inter do¬
ctos: de materiae quoque qualitatibus vix
quisquam dubitavit. Nam actus & for¬
ma substantialis quaelibet in propria &
peculiare materia inest necessario: in
lia ne quidem fingi potest: ut cum alibi
saepè, tum in I. de Anima scitè ostendit
ristoteles. ER. Qui, quòd tota medicamen¬
torum substantia sit apud Galen. (quam
Diocles quoque [GR] ὅλην τὴν φυσιν [/GR] nuncupa¬
vit) rectè intellexit, is simul, quàm nihil
officiat nobis obiectio tua perspicit.
Quippe nihil est aliud, quam sua cuius¬
que rei temperatio in tali materia, ex
tot ac talibus partibus conflata, inhae¬
rens: quam Aristoteles compositionem
secundam, Medici Avicennam secuti
temperiem secundam appellant. Du¬
plex enim est mistio, seu temperatio in
plerisque tum pharmacis tum alimen¬
tis. Prior est, qua res ex communibus
lementis calescunt. Altera, qua ex pro¬
prijs materiae propinquissimae partibus
inter