193
DE AVRO POCVLEN.
29
tenuior &c. Iam enim diximus, cibos
nonnullos esse medicatos, qui & vinci
& vincere solent. Vincitur substantia pi¬
peris exempli gratia, dum in sanguinem
vertitur: vincit eiusdem caliditas, dum
sanguinem calidiorem efficit. Ob hanc
causam variant tantopere animalium
carnes in sapore, odore, densitate &c. ut
in lib. de Occult. pharmacorum potesta¬
tibus fusè demonstravi. Quamobrem
inter alimenta recenseri debent, non quę
similiter nobis calida, frigida &c. sensus
iudicia videntur, sed quorum substantia
seu materia habilis est, ut sanguis fiat, quam
nutrimentorum propria est potentia.
Nec mirari quisquam debet, quòd ma¬
teria victa quasdam qualitates invictas
permanere dicimus, qui modò cogitat
cibos inveniri medicatos: id est, qui ali¬
menta pariter sint ac medicamina.
FVR. At manifestam continet oratio
tua contradictionem. Qua enim ratio¬
ne dicetur tota substantia rei verè trans¬
mutata, si propria eius qualitas ponatur
conservata? Quantum enim formae dif¬
Cur anima¬
lium carnes
differant
dore, sapore,
consistentia.