193
DE AVRO POCVLEN.
33
& definitum temperamentum sortitur,
quare in alia re nulla reperitur, id res
lia nulla quàm substantialis forma effi¬
cit: sicut in lib. de Occult. pharm. potest.
cap. 12. & 25. exemplo rhabarbari declara¬
vi. At nulla ob id necessitas cogit nos de
formis hoc loco disceptare. Quoniam
alimenta & medicamenta, de quibus in
praesentia disserimus (cum sunt actu hoc,
quod esse dicuntur) forma illa sua vege¬
tante privata sunt. Nam ut maceratio¬
ne, contusione, elixatione, destillatione,
&, ut semel dicam, artificiosis apparatio¬
nibus ponantur formis suis non spolia¬
ri, tamen adversus caloris ingeniti vim
tutari se non potuerunt. Qui namque
formas suas retineant, quae in ventricu¬
lo extenuantur? dissolvuntur [sic]? in chylum
permutantur? Quanquam huius mu¬
tationis mentio frustra fiat, si cogitave¬
rimus vegetabilia, cum â nobis sumun¬
tur, animas suas pleraque amisisse & ca¬
davera quaedam solum exsistere. Quare
si potentiae, quarum causa res quaedam
habiles factae sunt, ut nos vel devictae nu¬
triant, vel non devictae alterent, substan¬
c
Pharmaco¬
rum poten¬
tiae non sunt
formarum
potestates.