137
56
DE CHEMIA.
quam diximus esse animas. Et secun¬
dum hunc modum et praeparationem
dicitur in spititibus.
Et si quis studeret inuenire aliam
rem, quę faceret hasce operationes, non
inueniret. Et haec est huius sapientis in¬
tentio. Similiter et in lapide eorum in¬
tellige, quia non inueniunt rem quae
faciat operationes, super intentionem
inquisitionis, et studij.
Per hoc etiam quod dixit. Studuerunt
inquirere aliud quod faciat operatio¬
nes suas, et non potuerunt inuenire. Et
ipsi quaerunt tincturas, quae faciant eis
argentum, et aurum ex alio lapide, et sa¬
pientes non possunt extrahere tinctu¬
ram ex alia re, nec potuerunt inuenire,
nisi ex hoclapide impari. Et ipsi dicunt
quod scientia sit in omni re creata, ex la¬
pidibus terrenis, et alijs, et ipsi semper
praeparant, et non prosperantur, et ab
ignorantia non exterminantur.
Dixit iterum Marchos. Medius la¬
pis sapientum sine dubio est lapis citri¬
nus, et funditur in igne fusione plumbi,
et rubet tali rubore, quod nunquam de
caetero