137
57
DE CHEMIA.
caetero erit citrinus, & habet oleum lu¬
cens, et rubens, sicut rubinus. Et oleum
eius uelocioris egressionis in aquam,
quia est de genere aquae, licet sit lapis.
Nam qui dicit spiritus intendit totum
spiritum & animas similiter ingredien¬
tes super corpus in gradibus praepara¬
tionis, paulatim & paulatim partem post
partem. Et tinctura est tota aqua tingens.
Et tincturę sunt sex partes reseruatę in
sex uiolis, quibus tinguntur, cum ingre-
diuntur super corpus eorum album,
quod uocant terram suam. Et illae sunt
quas assimilant floribus arborum, &
nominant, eas alumina, & aquam ru¬
beam, quae tamen non sunt rubeae, sed
nominauerunt sic ab operatione sua.
Similiter est extractio animae à cor¬
pore suo, cum spiritu ipsum exigentè.
quando alteratum fuerit corpus, & dis¬
solutum paulatim & paulatim, aliquid
post aliquid. Non enim ingreditur uice
una. Et hae partes sunt de spiritu uno,
praeter quem non est alius. Spiritus au¬
tem est ex eo, sed diuersificatur anima
ab isto spiritu, qui est radix eius, ex eo
D v
quod