193
38
THOM. ERASTVS
tem Galeni, quando in I. de Aliment. fa¬
cult. capi. 1. asserit ex adstringentibus alia
purgare, alia ventrem sistere. Mirabar
nim quî possent aliqua totius substantiae
ratione purgantia appellari, tam etsi non¬
nullis partibus purgationes impedire
valerent. ER. Scitè hanc rem in eo lo¬
co declarat Galenus, naturam; sic dicens
quodammodo contrarias iungere par¬
tes, quomodo Medicus cum malo Cy¬
donio Scammoniam miscet: vel ptisanam
purgante aliquo imbuit. Eodem loco ad
propositam quaestionem apertè satis re¬
spondet. Nam cibis nonnullis permistas
esse partes ait, quarum vis similis sit vir¬
tuti Scammoneae vel Ellebori. Tales er¬
go cibi utrunque habent à tota sua sub¬
stantia, & ut cibi sint, & ut medicamen¬
ta sint: id est, ut ratione totius substantię
in sanguinem vertantur: & partibus qui¬
busdam alijs invicti permanentes nos
purgent. Hoc autem imaginabile non
foret, si omnibus suae substantiae partibus
tum vincerentur tum vincerent: ut su¬
pra de hac re disseruimus.
Ergo si ratione totius substantię talia
cor¬