485
RATIONES ARTIS
lis transmutatio nulla erit, sed erit forte alteratio similis ei.
Et nos respondemus quòd digestio solius auri & elixir est com¬
pleta, aliorum autem metallorum incompleta & imperfecta,
in diuersis gradibus imperfectionis, & tamen digestio auri
à digestione elixir, differt ualde, quoniam digestio auri est
sicut compositi sufficiens sibi soli, propter quod si cum ali¬
quo indigestorum commisceatur in conflatione non potest di¬
gerere istud, nec de sua digestione sibi conferre, ut trans¬
formet illud in aurum, sed digestio elixir est sicut formae,
& non solum sibi soli sufficiens, sed exuberans, ut diffun¬
di, extendi & multiplicari possit, per alia propterea
quod si cum aliquo indigestorum commisceatur in constatio¬
ne, extendit suam digestionem exuberantem quam habet
usque ad terminum certi numeri taliter, ut ex ambobus fiat
unum compositum, scilicet aurum, sicut ex materia & for¬
ma in momento uel parua hora ualde, non tamen in tali
proiectione fit digestio in momentos, sed in sufficienti tempo¬
re iam facta est in ipso elixir, quando ingeniose ad ignem
decoquebatur, propter quod digestio exuberans seu abun¬
dans ipsius elixir, & indigestio imperfectorum quae dicun¬
tur semidigesta habent proportionem adinuicem in certis
numeris, & ponderibus, quibus obseruatis fit aurum pu¬
rissimum in momento. Si enim de imperfectis deberet ex¬
trahi forma sua, scilicet auri, egerent digestione omnino in
tempore sufficienti, sed hoc non est sic, immo forma dige¬
sta, ut dictum est, associatur materiae, & fit aurum pu¬
rissimum, & ideo aurum alchimicum non plus habet de
potentia transmutandi, nec minus nisi sicut minerale, cum
sint comparia.
ET si de argento uiuo obijdatur, quòd non sit semidi¬
gestum