485
PRINCIPALES. 88
nes & semitas alicuius alterius metallorum. Similiter gene¬
rat idem aurum per dispositiones & semitas alicuius illorum,
tamen non uidetur mihi quòd ars possit sequi naturam rea¬
liter, scilicet quòd generet elixir tale quòd conuertat metal¬
lum aliquod in aes, aut Saturnum, aut louem, uel Mar¬
tem, nisi secundum similitudinem quandam, quia non cre¬
do quòd possit occultare in argento uiuo sulphur taliter &
tantum ad suum elixir componendum, quod talis conuer¬
sio permutatio fiat. Immiscere etiam partem sulphuris de¬
terminatam in eis, scilicet imperfectis, ita determinatam et
tamen diuersam in quantitate & qualitate penitus ignora¬
mus, sed non miscere absolute. Quamuis Geber dicit capitu¬
lo de sablimatione Mercurij et capitulo de coagulatione quòd
accidit illa fieri per non rectam depurationem arg. ui. a sul¬
phure. hoc autem usque nunc ignoro. Sed quia expoliatio
arg. ui. à sulphure sibi commixto quod ipsum decoxit taliter
est possibllis ita ut remaneat argentum uiuum purum solum
mortificatum. Ideo possibile est ut imitetur naturam in ge¬
nerando a, & b. Et quòd Geber dicit: quòd accidit illa imper¬
fecta fieri propterea etiam dico quòd hoc est casualiter nobis
ignorantibus, & non secundum nostram uoluntatem etc.
Et sic patet quòd perfecta imperfici non possunt,
ET si dicatur nuc, Confitemur satis quod per suum elixir
debes transmutare imperfecta ad perfecta sufficienter digesta
in multo tempore uel in pauco, quoniam omnis digestio re¬
quirit sibi tempus sufficiens, sed quando ueniunt ad proie¬
ctionem eius super imperfecta liquefacta ut perficiantur, cum
haec digestio digerens completiue imperfecta fiat in momento
aut in paruahora ualde, non uidetur quòd sit tempus suffi¬
ciens talis digestionis complectiue imperfectorum, quare ta¬