485
RATIONES ARTIS
de corporibus mineralibus de atramentis, natura enim in mi¬
neris atramentorum generat atramenta in quibus est uir¬
tus ferri uel aeris innata, & quandoque in mineris illorum
per modum stillicidij & gummositatis, unde dicit ibidem.
atramenta conceperunt uim mineralem aliquorum corpo¬
rum liquabilium, & quod ceperit uim ferream erit rubeum.
uel croceum ut colcotar, quod autem ceperit, uim aeream,
erit uiride ut chalcanthum, aliquorum autem corporum ni¬
hil. quorum causa, quia aqua mineralis per uenas minerae
transiens, dissoluit, digerit & commiscet subtilitatem quan¬
dam sulphurcitatis eorum cum substantia subtili lapidum mi¬
nerae cum quadam uirtute salsuginosa & aluminosa & fluit
& distillat inde paulatim, & ista inuicem per uirtute mi¬
nerae, commiscentur, alterantur & digeruntur & se inui¬
cem ulterant & alterantur quousque ex ipsis per processum
temporis, per coagulationem generetur atramentum in ter¬
mino motus, quia tota materia compositionis atramentorum
est ex substatia tenuissima sulphuris, salis & lapidum cum
uirtute aliquorum corporum liquabilium resoluta, ut dicit.
philosophus. Et dico quòd ibi etiam est uirtus aluminosa, quae
in sapore manifeste patet cum ibi sit ponticitas. Ars autem cum
ipsa sit imitatrix naturae, ut dicitur secundo physicorum &
quarto meteororum. Assumit sibi substantiam aeris, uel ferri,
& secundum ingenium artis, ministrat naturae, quemad¬
modum expedit, & facit, ut sulphureitas aluminosa cum ru¬
bedine aut uiriditate florescat, post soluit, distillat & conge¬
lat & reiterat pluries ingeniose sicut uult, miscendo cum eis
quaecunque permiscet natura, ita quod in termino motus ge¬
nerentur eadem atramenta omnino in proprietatibus, passio¬
nibus & operationibus etc. sicut in alijs mineralibus atra¬