193
DE AVRO POCVLEN.
51
temperatio eorum sic differt à tempe¬
ramento nostro, ut infinita propè sit di¬
stantia Deinde cum reverti ad priorem
formam facilè possint, reperietur ali¬
quando ferrum aut aliud metallum in
nobis pro sanguine. Quae denique
foret stultitia ex metallis tantis labo¬
ribus & sumptibus tantillum parare
lei vel liquoris pro nutritione, cum lon¬
citius, tutius, facilius, suavius, rectius,
minore multò tum labore tum sumptu
id praestet gratus aliquis & conveniens
cibus? Quod si omnino in sanguinem
transmutari, eoque nos ali velint, ferrei
aliquando, argentei (utinam non plum¬
bei potius aut terrei efficiamur) & au¬
rei redderemur: & id nobis accidet
quod Midae stultissimo contigisse fa¬
bulae narrant. FVR. Quî hoc dicis?
ER. Compertum est idiotis omnibus
animalium carnes mirabiliter mutare
calorem, odorem, saporem, consisten¬
tiam, gratiam, bonitatem pro alimento¬
rum, quibus vescuntur, naturae varieta¬
te. Nam calidiores, frigidiores: durio¬
res, molliores: densiores, laxiores: sua¬
d 2
Homines
ferrei, ar¬
gentei, au¬
rei &c.
fieri possunt
iuxta Pa¬
racelsum.
Argumen¬
tum est ter¬
tium.
Nutrientia
communi¬
cant suas
qualitates
nutritis.