137
75
DE CHEMIA.
ribus nostris unquam. Dixit Hermes,
non conuenit rei nisi quod propinquius
est ei ex natura sua, & generabitur in¬
ter ea proles similis illi, humiditas au¬
tem est de dominio Lunae & pinguedo
de dominio solis. Ideo fecerunt pingue-
dinem super aquam, & omnis Calidi
elementum eius est pinguedo, et omnis
frigidi elementum eius est scilicet humi-
ditas. Res autem consistit ex subtilitate
elementi sui. Deinde ingrossatur & in¬
duratur secundum temperantiam na¬
turae suae. Et postquam fecit deus & ei
attribuit, & est quietiua. Et quaedam
sunt motum habentia, & quaedam lim¬
pidificantur, & quaedam sunt fluentia,
& hoc simile eius est, quod dixit Aros
regi, quod aqua non conglutinatur, ni¬
si cum simili sulphuris sui, nec inuenit
in realiqua aliquid simile sulphuris sui,
nisi in hoc quod ex eo est. Quod autem
dixit Hermes, Conuenit rei id quod
propinquius est ei. Deinde adiunxit, ex
natura sua, & non dixit de alia natura,
& hoc est planum & manifestum ex
uerbis Hermetis, Lapis igitur sapien¬
tum