137
76
DE CHEMIA.
tum in ipso, & ex ipso perficitur radix,
& rami, & folia, & flores, & fructus. Est
enim sicut arbor, cuius rami, & folia, &
flores, & fructus sunt ex ea, & per eam
& ad eam, & ipse est totum, & ex ipso
est totum. Et similiter dico uobis. Quòd
unumquodque alias non generat res,
nisi cum eo, quod est ex specie sua, quod
hic dici potest homogeneum ipsi. Simi¬
liter ex Adam & Eua omne hominum
genus, ergo omnis res conueniet cum
suo simili, et propinquo, et secundum
speciem suam. Similiter dicunt carnes
ex carnibus generantur. Et incipe in
nomine domini, et cognosce materiam
eius. Est enim à radice materiae suae to¬
tum quod est in eodem, et de eodem, nec
ingreditur aliud super eo, nisi id quod
ex eo est, et etiam ab eo, et est radix eius.
Similiter fecerunt caseos ab eo, et hoc
est ex quo extrahitur et est in eo, et ex
eo, et per omnia significauit lapidem
suum, qui est unus lapis, et permixtio¬
nes eius sunt ex eo, non ex alio, et qua¬
propter appropinquauerunt illum in¬
tellectum pro posse suo, per similitudi¬
nes