193
DE AVRO POCVLEN.
59
tentia nobis propinquior alia, (sicut in hy¬
pothesibus fuit declaratum) sed nos de ea iam
potentia agimus, quam ab uno specie motore
possit in actum perduci. Nec obstat, quod
elixatione, aut maceratione quaedam
gent. Nam in talibus alterationibus non
mutatur substantia. Loquimur ergo de
similitudine, propter quam nulla muta¬
tione substantiali alia interveniente, ab
insito nostri corporis calore solo in
chylum, sanguinem, carnes &c. mutari
comesta res potest. Quae sic mutatur, si¬
milis: quae non mutari dissimilis cense¬
ri debet. Similima igitur corpori nostro
sunt, quae facilimè, celerrime, & in opti¬
mum sanguinem mutantur. Dissimilia
& prorsus contraria nobis sunt, quae vel
nullo modo, vel non sine magna diffi¬
cultate coquuntur: aut in sanguinem
pravum ac vitiosum convertuntur. Me¬
dium locum tenet, quae medio modo
sese habent. Ergo si Metalla in chylum
& sanguinem verti nequeunt, figmen¬
tùm putidum est, quicquid de similitudi¬
ne illa elementorum inter metalla &
humana corpora garriunt homines vani
Similima
& dissimili-
ma nobis
quae sint.