485
PRINCIPALES. 93
mum extremo. Vnde philosophus secundo & octauo meta¬
physicae. Dicit quòd aliquid fit ex aliquo dupliciter, aut tan¬
quam ex medio & imperfecto fit extremum & perfectum,
ut ex puero uir, aut ex uno extremo ad extremum, ut ex
aqua aer, ubi probabitur infra, ubi ostendetur argentum uiuum &
sulphur esse principia metallorum omnium & existere in prin¬
cipio motus, aurum autem in termino motus, & reliqua
metalla in medio, immo iuxta finem motus
Ratio V.
QUINTO & ultimo arguitur sic, quicquid uel
omne, quod est in potentia ordinaria ad aliquam formam,
sicut ad finem potest duci ad finem illum, sed metalla im¬
perfecta sic sunt in comparatione ad aurum, ergo etc.
Maior est nota, quia ad hoc ut aliqua res recipiat
formam oportet quòd sit in potentia ordina¬
ria ad eam, natura enim deducit res de
potentia ad actum secundum ordi¬
nem, sic & ars. Minor probabi¬
tur in determinatione de ge¬
neratione metal¬
lorum etc.
Sufficiant ergo nunc hae rationes, affirmantes artem alchi¬
miae esse omnino ueram. Quia hucusque semper fuit con¬
suetudo facere rationes ad hanc artem destruendam, ad
construendum autem nemo consueuit, propter difficultatem
prout prius uisum est, quam difficultatem aperuimus suf¬
ficienter & bene etc. haec Bonus.