193
DE AVRO POCVLEN.
69
verè uniantur, quin simul temperationi
conveniens forma rei sic mistae detur.
Quòd si solus Dei munus est, formas
substantiales rebus quibusvis mistis do¬
nare (species creationis est: has materiae
formas largiri) veram mistionem solus
Deus efficit, aut non semper consequi¬
tur certam mistionem certa forma [GR] eid
ποιὸς [/GR]. Verùm sic unicuique temperatio
ni sua quaedam forma substantialis (de
artificialibus & accidentalibus non la¬
boramus in praesentia,) perpetuò cohae¬
ret, ut altera posita vel ablata, alteram
quoque poni vel auferri sit necessarium.
Nulla enim creata virtus facere potest,
ut certo modo mista & temperata ma¬
teria careat forma substantiali, mistioni
illi congruente: nec materialis forma
liqua vel fingi potest alibi, quàm in pro¬
pria sua materia, subsistere. Hoc omnes
noverunt eruditi: soli Paracelsici viden¬
tur nescire Galenus certè, quem ex alto
illi tam superbè & impudenter despiciunt
exemplo aquae & terrae idem nos clarè
docuit, ad finem lib. 1. de Temperam. his
verbis. [GR] Tο μεν οὖν ὅλα δί ὅλων κεράσαι, ἀδύ¬
e 5
Sua cuique
temperationi
forma, &
contrà, co¬
haeret.
Vera mistio
Dei & na¬
turae opus
eft, teste Ga-
leno.