193
Quae corrum¬
puntur, mol¬
liora fiunt.
76
THOM. ERASTVS
sanguinem transmutari nequeunt. Quod
si tandem mutari posse daremus, aeger¬
rimè tamen mutarentur, sanguinemque
multo tum duriorem tum sicciorem ef¬
ficerent, quàm ut spirituum generatio¬
ni conveniret. FVR. Quid si hoc ne¬
gent Paracelsici? ER. Pro more id fe¬
cerint. Non possunt autem negare: cum
sanguinem pro diversitate alimentorum
diversum gigni, cum & res ipsa demon¬
stret, idemque abundè in superioribus
probaverimus, atque ipsi quoque con¬
cedere nolentes etiam cogantur; si mo¬
do hypothesim velint suam servare.
Qua namque ratione alia ostendent, vi¬
res talium esse durabiliores? Si enim in
sanguinem versa naturae suae constantiam
& soliditatem amiserunt, non retinebunt
pertinacius alijs suas potestates, nec dif¬
ficilius alijs quibusque rebus dissipabun¬
tur. FVR. Fortasse respondebunt cor¬
ruptione amittere duritiam. Nam & na¬
turaliter corruptae res pleraeque mollio¬
res fieri videntur. ER. Quę corrum¬
puntur putredine aut simili corruptio¬
ne, humidiora & laxiora saepè fiunt. At¬
tamen