193
DE AVRO POCVLEN.
77
tamen suae materiae qualitates non ex¬
uunt omnino, quamvis nonnihil eas mu¬
tent. Hinc fit, quod nec sapor, nec calor
nec odor, nec consistentia eadem est in
putrefactis omnibus: sed tantum inter
se differunt ferè, quantum ante corru¬
ptionem differebant. De corruptione
loquor, per quam res corrupta non sta¬
tim in elementa dissolvitur: sicut com¬
busta, aut per extremam putrefactionem
dissoluta. Supra ostendimus, cibos, ani¬
malium, carnes, (&, quod mirabilius est,
excrementa) suis imbuere qualitatibus,
quas, ante corruptionem possidebant:
de quae re pluribus in tractatu de phar.
occul. potestatib. disputavimus. Nisi cor¬
rupta retinerent qualitates aliquas ma¬
teriae illarum rerum, ex quibus per cor¬
ruptionem generata sunt, non differrent
vini, sanguinis, lactis lotij, liquorum alio¬
rum, cadavera, ut sic vocem, sed eadem
esset omnium natura: adeoque ex quo¬
libet quidlibet fieret. Quocirca retinent
etiam metallorum liquores eorundem
contumaciam, qualitatesque materia¬
les, propter quas vinci à nostro calore
Liquores
metallorum
retinent suas
qualitates.
Putrefacta
odore, sapo¬
re, calore, et
differunt.