193
DE AVRO POCVLEN.
79
Quippe res illę, quae cum corpore nostro
convenientiam & similitudinem habent, cre¬
bra ustione seu destillatione Chemico¬
rum, perniciosiores subinde fiunt: sicut mel
& vinum: quę venenosa effici isto mode
Paracelsus docuit. Facilius istud evenire
credes, si cogitabis quam noxia res efficia¬
tur sanguis, cum nimirum coquitur. Flava bi¬
lis etiam veneno peior redditur, quoties
plus iusto à calore nostro tepido assatur.
Quanto igitur exitiosiora illa fient, quae
gratiam & cognationem nobiscum nullam obti¬
nuerunt? FVR. Quocunque me vertam, &
quicquid cogitem pro Paracelsicis, frustra
me cogitare video. Scio semina quaedam
inveniri, quam ipsa esculenta non sint, fructus
tamen proferunt esculentos. Sed hoc absque
vita illa, quę nutritione describitur, fieri
nequit. Hanc etsi in metallis inesse dare¬
mus, num tamen extra terram tales fructus
dere possent? Ignes. n. quibus sua ferè om¬
nia coquunt Paracelsici, per se non generant,
sed genita perdunt. Opposui tibi omnia, quam
vel ab ipsis obiecta memini, vel per me
psum excogitare potui: non quidem eo ani¬
mo, quasi probabilia iudicarem (quędam ab¬
surda esse non nescivi) sed ut res dilucidius
Semina
quaedam non
esculèta fru¬
ctus profe¬
runt esculen¬
tos.
Mel & vi¬
num crebra
destillatio¬
ne fiunt per¬
niciosa.