193
Vtrum spi¬
ritus metal¬
lici, nostros
spiritus au¬
geant?
78
THOM. ERASTVS
non sic possunt, ut in sanguinem ac spi¬
ritus convertantur. Alius itaque in plumbi,
alius in ferri, alius in auri liquore sapor,
consistentia, vis, calor, inest. in cunctis aut
contumax quędam metallica siccitas & pe-
regrinitas reperitur, calori nativo pror¬
sus adversaria: quam praeparatione totam
non amittunt, priusquam in elementa rur¬
sus solvantur. Possunt igitur Chemici
metalla emollire, solvere, corrumpere, in
cineres redigere, purificare, oleum aut hu¬
morem ex eis elicere: metallicam naturam ab
eis auferre non antè possunt, quam in ele¬
menta redegerint. Nam & in ca ce ac cine¬
rib. eorum vis metallica superest FVR. Inci¬
dit nunc aliud. Dicunt enim se in tenuis
simos spiritus vertere, qui subtilitate sub¬
stantię suae per omnia penetrent: ac spiritus
nostros eo modo mirifice recreent, ER.
Eodem relaberis. Vel enim hi spiritus me¬
tallici materiae suae naturam servant, vel non
servant. Si amittere putes, inutiles fuerit
labor ex metallis tales spiritus febrican¬
di. Poterunt enim minore tum labore tum
impensa ex rebus nobis amiciorib. para¬
ri. Si retinent, rursus oleum & operam om¬
nem perdidisti: imò deteriora effecisti.